sexta-feira, 10 de dezembro de 2010

Pequeno Ofício da Imaculada Conceição - em latim

Pax et bonum!
Tendo passado a Solenidade da Imaculada Conceição de Nossa Senhora, não tendo podido postar nada sobre a verdade de fé ou alguma notícia sobre a celebração da Missa pelo mundo, recordei-me do querido "Ofício de Nossa Senhora", tão abraçado pela piedade brasileira. Como a versão brasileira é fácil de achar, pu-lo apenas em latim.

OFFICIVM PARVVM CONCEPTIONIS IMMACVLATÆ

Pequeno Ofício da Imaculada Conceição



Ordinaria
Ad Matutinum
Eia, mea labia, nunc annuntiate, laudes et præconia Virginis beatæ.
Ad Completorium
V. Convertat nos, Domina, tuis precibus placatur Iesus Christus Filius tuus.
R. Et avertat iram suam a nobis.
Ad Horas Omnes
V. DOMINA, in adiutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Alleluia*.
*A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur:
Laus tibi, Domine, Rex æternæ gloriæ.

Ad Matutinum
Initium
SALVE, mundi Domina,
cælorum Regina:
Salve, Virgo virginum,
stella matutina.
Salve, plena gratia,
clara luce divina.
Mundi in auxilium,
Domina, festina.
Ab æterno Dominus
te præordinavit
matrem unigeniti
Verbi, quo creavit.
Terram, pontum, æthera,
te pulchram ornavit
sibi Sponsam, quæ
in Adam non peccavit.
Amen.
V. Elegit eam Deus, et præelegit eam.
R. In tabernaculo suo habitare fecit eam.
Conclusio

Ad Primam
Initium
SALVE, Virgo sapiens,
domus Deo dicata,
columna septemplici
mensaque exornata.
Ab omni contagio
mundi præservata.
Semper sancta in utero
matris, ex qua nata.
Tu Mater viventium,
et porta es sanctorum.
Nova stella Iacob,
Domina angelorum.
Zabulo terribilis
acies castrorum.
Porta et refugium
sis Christianorum.
Amen.
V. Ipse creavit illam in Spiritu Sancto.
R. Et effundit illam super omnia opera sua.
Conclusio

Ad Tertiam
Initium
SALVE, arca foederis,
thronus Salomonis,
arcus pulcher ætheris,
rubus visionis.
Virga frondens germinis,
vellus Gedeonis,
porta clausa numinis,
favusque Samsonis.
Decebat tam nobilem
natum præcavere
ab originali
labe matris Evæ.
Almam, quam elegerat,
Genetricem vere,
nulli prorsus sinens
culpæ subiacere.
Amen.
V. Ego in altissimis habito.
R. Et thronus meus in columna nubis.
Conclusio

Ad Sextam
Initium
SALVE, Virgo puerpera,
templum Trinitatis,
angelorum gaudium,
cella puritatis.
Solamen moerentium,
hortus voluptatis,
palma patientiæ
cedrus castitatis.
Terra es benedicta
et sacerdotalis,
sancta et immunis
culpæ originalis.
Civitas altissimi,
porta orientalis:
in te est omnis gratia,
Virgo singularis.
Amen.
V. Sicut lilium inter spinas
R. Sic amica mea inter filias Adæ.
Conclusio

Ad Nonam
Initium
SALVE, urbs refugii,
turrisque munita
David, propugnaculis
armisque insignita.
In conceptione
caritate ignita
draconis potestas
est a te contrita.
O mulier fortis,
et invicta Iudith!
Pulchra Abisag virgo
verum fovens David!
Rachel curatorem
Aegypti gestavit:
Salvatorem mundi
Maria portavit.
Amen.
V. Tota pulchra es, amica mea.
R. Et macula originalis numquam fuit in te.
Conclusio

Ad Vesperas
Initium
SALVE, horologium,
quo, retrogradiatur
sol in decem lineis;
Verbum incarnatur.
Homo ut ab inferis
ad summa attollatur,
immensus ab angelis
paulo minoratur.
Solis huius radiis
Maria coruscat;
consurgens aurora
in conceptu micat.
Lilium inter spinas
quæ serpentis conterat
caput: pulchra ut luna
errantes collustrat.
Amen.
V. Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens.
R. Et quasi nebula texi omnem terram.
Conclusio

Ad Completorium
Initium
SALVE, virgo florens,
mater illibata,
regina clementiæ,
stellis coronata.
Super omnes angelos
pura, immaculata,
atque ad regis dexteram
stans veste deaurata.
Per te, mater gratiæ,
dulcis spes reorum,
fulgens stella maris,
portus naufragorum.
Patens cæli ianua
salus infirmorum
videamus regem
in aula sanctorum.
Amen.
V. Oleum effusum, Maria, nomen tuum.
R. Servi tui dilexerunt te nimis.
Conclusio

Conclusio Horæ
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus

Sancta Maria, Regina cælorum, Mater Domini nostri Iesu Christi, et mundi Domina, quæ nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, æternæ in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Iesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in sæcula sæculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.

Ad Commendationem
SUPPLICES offerimus
tibi, virgo pia,
hæc laudum præconia:
Fac nos ut in via
Ducas cursu prospero,
et in agonia
tu nobis assiste,
O dulcis Maria.
R. Deo gratias.
Ant. Hæc est virga in qua nec nodus originalis, nec cortex actualis culpæ fuit.
V. In conceptione tua virgo immaculata fuisti.
R. Ora pro nobis Patrem, cuius Filium peperisti.
Oremus

Deus, qui per immaculatam Virginis conceptionem dignum Filio tuo habitaculum præparasti: quæsumus, ut qui ex morte eiusdem Filii tui prævisa eam ab omni labe præservasti, nos quoque mundos eius intercessione ad te pervenire concedas. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Fonte: Preces Latinæ

Nenhum comentário: